MELOTAE

MELOTAE
MELOTAE
Graece Μηλωταὶ, subintellige δοραὶ, i. c. Ovillae pelles, ita enim plerumque vox sumitur, in Gentilium sacris celebres fuêre. His enim, somnai captaturi de rerum suarum eventu, incubabant, ut in templo Amphiarai factitatum. Sic de Dauniis in Calchantis fnao refert Strabo l. 6. Ε᾿ναγίζουσι δὲ αὐτῷ μέλανα κρίον ὁι μαντευόμενοι, ἐγκοιμώμενοι εν τῷ δέρματι Sacrificant autem illi nigrô colore arietem vaticinaturi, ac pelli indormiunt. Calabri idem, ad Podalirii tumulum, factitâsse leguntur, Virgiliusque ritus huius meminit, cum canit Aen l. 7. v. 87.
——— Caesarum ovium sub nocte silenti
Pellibus incubuit stratis, somnosque petivit.
Idque fiebat in ea templi parte, quam Delubrum vocabant. In Eleusiniis sacris quoque, ut et aliis, qui polluti erant, lustrabantur pellius victimarum, quas Iovi obtulerant, quaeque proin διὸς κώδια dicebantur, pedibus suppositis. In aliis insuper vitae negotiis non exiguus Melotarum usus; Namque et in luctu iis insidebant, et in conviviis, ut procorum Homericorum exemplum docet, et nuptiarum die, quô Sponsa pulvini locô istiusmodi pellem habebat substratam, lanificium sibi curae fore hôc pactô indigitans. Nec Scitharum omittenda consuetudo, apud quos cum quis iniuriam passus esset et vindictam pararet, bove mactatô, in eius sedebat exuviis, manibus post terga reductis, amicos auxilium suppetiasque poseens. Tum accedentes, qui bene homini volebant, dextrô pede pelli impositô, de carne aliquid gustabant, hôcque symbolô, quod sanctissimi illis Sacramenti locô erat, indubitatae fidei ac prompti auxilii ipsos certos reddebant, teste Caeliô Rhodig. l. 27. c. 14. Vide Franc. Rossaeum Archaeol. Atticae l. 7. c. 3. ubi de divingtione per somnium super Melotis, in templis, cum observatione diaetae, prolixe agit. Ex Melotis, praesidia canum, ut Festo vocantur, id est, Millos seu Melia, aut Milia, ut Varroni dicuntur, fieri etiam solita fuisse, notat Ios. Scaliger, in haec Varronis de R. R. l. 2. c. 9. Collare, cingulum nempe ex corio firmo cum claviculis capitatis, Melium est: unde etiam illi nomen. Propert. Armillas vocat abusive l. 4. Eleg. 8.
Arque armillatos colla molossa canes.
Vide Thom. Barhtolinum Schedio de Armillis veterum, et paulo infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • AGNINA — in Gloss. Graeco Lat. ἄρνειον κρέας, apud Annam Comnenam Alexiad. l. 8. p. 230. ἀλλ: ἡλίου ἀνατέλλοντος λύκου ἢἀρνίου κρέας ἐ???όμεθα. Sed Sole oriente lupinam seu agninam comedimus; laudatam Car. du Fresne Glossar. Agnina pellis una cum lana, in …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BOVEM — I. BOVEM et Loenem, foris in fronte aedium sacrarum depingendi consuetudo, memoratur Durando Ration. l. 1. c. 3. num. 5. II. BOVEM vel Vitulum, in duas partes dissecandi ritus, in percutiendis Foederibus olim adhibitus, indigitatur Ieremiae c. 34 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MILLUS — Aeneae ex Lavinia fil. Apollodorus in Euxenide, Item canum collare, de quo vide supra Melotae, infra Taxo …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PELLIS — an a pellendo, quod externas iniurias pellat: an a pilis, quod pilosa: an ab Hebr. Gap desc: Hebrew, quod in Niphal significat tegi? caesorum animalium corporibus detracta, primis Parentibus, post lapsum, in usum cessit, frigori aliisque aeris… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PENETRALE Sacrum — cuius mentio apud Ael. Lamprid. in Antonino Heliog. c. 6. Sacra P. R. sublatis penetralibus (simulacris vel coeteris rebus, quae pro simulacris colebantur; quae penetralia et inspexit et tractavit et loco etiam movit, in Dei Heliograbali templum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PERNOCTANTES — in templis, rerum futurarum eventum olim sciscitabantur, qua de re diximus supra in voce Melotae, item Mopsus: uti de pernoctibus Veter. Lucernis, in hac voce …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PES — nc in limine offendat, cavere iussit Veterum superstitio. Mali enim ominis id habebatur, Si exituro limen insonuisset, Pes haesisset, Plin. l. 2. c. 7. Vide Plut. in Demetrio et in Gracchis, Val. Max. l. 1. c. 4. de eod. Graccho etc. Sueton. in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SOMNIA — e Tellure nasci credita olim, χθὼν μῆτερ ὀνείρων, ô Tellus, mater Somniorum! Eurip. cuius rationem hanc reddit Scholiastes, εν μὲν τῆς γῆς αἱ τροφαι, εν δὲ τȏυ τροφῶν οἱ ὕπνοι, εν δὲ τȏυ ὕπνων οἱ ὄνειροι, E terra cibi, e cibis somni, e somnis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SOMNUS — Aristoni atrocissimus publicanus, ut qui dimidium aetatis nostrae ad se rapit: Lethes frater iure dictus in Hymn. una cum Somniis, Fato, Parcis, Morte, Noctis filius, creditus est olim, uti discimus ex Hesiodo in Theogon. Certe Pausan. Eliacis… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”